previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. (A. D. 391 Epistula XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem

Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius; item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur. quo noster imperator iubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici. Et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorumnam quid aliud existimem nescio,—ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram. [2] Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc [p. 34] sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo, valde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non videram vel non audieram vel non legeram vel non cogitaveram, sed ad eas evitandas aut perferendas sollertiam et vires meas omnino non noveram et alicuius momenti arbitrabar. Dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. [3] Quod si non damnando, sed miserando fecithoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea,—debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea valitudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur. Quod ante non feci, quia et tempus non habui; tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas scripturas cogitaremus et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Quod verum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, [p. 36] qui populo ministrat sacramentum et verbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognovi, iubes ergo, ut peream, pater Valeri? Ubi est caritas tua? Certe diligis me? Certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare voluisti? Et tamen certus sum, quod et me et ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem. [4] Sed dicit fortasse sanctitas tua: vellem scire, quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo. [5] Quid enim responsurus sum domino iudici? Non [p. 38] poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? Si ergo mihi dicat: serve nequam, si villa ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris? Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi, quid respondeam; rogo te an forte vis dicam: senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus discere ista permisit? [6] Adtende omnia ista, senex Valeri; obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius. per eum, tantam qui tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere. Sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum. Ipsam ergo [p. 40] caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens fortassis breviore tempore, quam postulavi, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: